ellauri158.html on line 354: P. 2. defin. 7. Per res singulares intelligo res, quae finitae sunt et determinatam habent existentiam. Quod si plura individua in una actione ita concurrant, ut omnia simul unius effectus sint causa, eadem omnia eatenus ut unam rem singularem considero.
ellauri158.html on line 374: P. 2. axiom. 5. Nullas res singulares praeter corpora et cogitandi modos sentimus, nec percipimus. [in: P. 2. prop. 13.]
ellauri158.html on line 433: -- P. 2. prop. 8. coroll. Hinc sequitur, quod, quamdiu res singulares non existunt, nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur, earum esse obiectivum sive ideae non existunt, nisi quatenus infinita Dei idea existit; et ubi res singulares dicuntur existere, non tantum quatenus in Dei attributis comprehenduntur, sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideae etiam existentiam, per quam durare dicuntur, involvent. [in: P. 2. prop. 9., prop. 11., prop. 15., prop. 45., P. 3. prop. 11. schol., P. 5. prop. 21., prop. 23.]
ellauri158.html on line 988: P. 4. defin. 3. Res singulares voco contingentes, quatenus, dum ad earum solam essentiam attendimus, nihil invenimus, quod earum existentiam necessario ponat, vel quod ipsam necessario secludat. [in: P. 4. prop. 12., prop. 13.]
ellauri158.html on line 989: P. 4. defin. 4. Easdem res singulares voco possibiles, quatenus, dum ad causas, ex quibus produci debent, attendimus, nescimus, an ipsae determinatae sint ad easdem producendum. [in: P. 4. prop. 12.]
ellauri158.html on line 1162: P. 5. prop. 7. Affectus, qui ex ratione oriuntur vel excitantur, si ratio temporis habeatur, potentiores sunt iis, qui ad res singulares referuntur, quas ut absentes contemplamur. [in: P. 5. prop. 10. schol., prop. 20. schol.]
ellauri158.html on line 1189: P. 5. prop. 24. Quo magis res singulares intelligimus, eo magis Deum intelligimus. [in: P. 5. prop. 25., prop. 27.]
7