ellauri158.html on line 204: -- P. 1. prop. 13. coroll. Ex his sequitur, nullam substantiam, et consequenter nullam substantiam corpoream, quatenus substantia est, esse divisibilem. [in: P. 1. prop. 15. schol.]
ellauri158.html on line 221: -- P. 1. prop. 16. coroll. 1. Hinc sequitur, Deum omnium rerum, quae sub intellectum infinitum cadere possunt, esse causam efficientem. [in: P. 1. prop. 17. schol., prop. 18., prop. 34.]
ellauri158.html on line 256: P. 1. prop. 22. Quicquid ex aliquo Dei attributo, quatenus modificatum est tali modificatione, quae et necessario et infinita per idem existit, sequitur, debet quoque et necessario et infinitum existere. [in: P. 1. prop. 23., prop. 28., app., P. 2. prop. 11.]
ellauri158.html on line 265: -- P. 1. prop. 24. coroll. Hinc sequitur, Deum non tantum esse causam, ut res incipiant existere; sed etiam, ut in existendo perseverent, sive (ut termino scholastico utar) Deum esse causam essendi rerum. [in: P. 1. prop. 28., prop. 28. schol., prop. 29., P. 2. prop. 45. schol., P. 4. prop. 4.]
ellauri158.html on line 411: -- P. 2. prop. 6. coroll. Hinc sequitur, quod esse formale rerum, quae modi non sunt cogitandi, non sequitur ideo ex divina natura, quia res prius cognovit; sed eodem modo eademque necessitate res ideatae ex suis attributis consequuntur et concluduntur, ac ideas ex attributo cogitationis consequi ostendimus. [in: P. 2. prop. 36., P. 5. prop. 1.]
ellauri158.html on line 422: -- P. 2. prop. 7. coroll. Hinc sequitur, quod Dei cogitandi potentia aequalis est ipsius actuali agendi potentiae; hoc est, quicquid ex infinita Dei natura sequitur formaliter, id omne ex Dei idea eodem ordine eademque connexione sequitur in Deo obiective. [in: P. 2. prop. 32., prop. 36., prop. 38., prop. 39., P. 3. prop. 28., P. 5. prop. 1.]
ellauri158.html on line 433: -- P. 2. prop. 8. coroll. Hinc sequitur, quod, quamdiu res singulares non existunt, nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur, earum esse obiectivum sive ideae non existunt, nisi quatenus infinita Dei idea existit; et ubi res singulares dicuntur existere, non tantum quatenus in Dei attributis comprehenduntur, sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideae etiam existentiam, per quam durare dicuntur, involvent. [in: P. 2. prop. 9., prop. 11., prop. 15., prop. 45., P. 3. prop. 11. schol., P. 5. prop. 21., prop. 23.]
ellauri158.html on line 651: -- P. 2. prop. 29. coroll. Hinc sequitur, mentem humanam, quoties ex communi naturae ordine res percipit, nec sui ipsius, nec sui corporis, nec corporum externorum adaequatam, sed confusam tantum et mutilatam habere cognitionem. [in: P. 2. prop. 40. schol. 2., P. 3. prop. 3.]
ellauri158.html on line 664: -- P. 2. prop. 31. coroll. Hinc sequitur, omnes res particulares contingentes et corruptibiles esse. [in: P. 3. aff. defin. 14., aff. defin. 15.]
ellauri158.html on line 709: -- P. 2. prop. 38. coroll. Hinc sequitur, dari quasdam ideas sive notiones omnibus hominibus communes. [in: P. 2. prop. 40. schol. 2., P. 3. prop. 3.]
ellauri158.html on line 711: -- P. 2. prop. 39. coroll. Hinc sequitur, quod mens eo aptior est ad plura adaequate percipiendum, quo eius corpus plura habet cum aliis corporibus communia. [in: P. 2. prop. 40. schol. 2.]
ellauri158.html on line 730: -- P. 2. prop. 44. coroll. 1. Hinc sequitur, a sola imaginatione pendere, quod res tam respectu praeteriti, quam futuri, ut contingentes contemplemur.
ellauri158.html on line 761: P. 3. defin. 2. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis aut extra nos fit, cuius adaequata sumus causa, hoc est cum ex nostra natura aliquid in nobis, aut extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clare et distincte intelligi. At contra nos pati dico, cum in nobis aliquid fit vel ex nostra natura aliquid sequitur, cuius nos non nisi partialis sumus causa. [in: P. 3. prop. 1., P. 4. prop. 2., prop. 5., prop. 15., prop. 23., prop. 33., prop. 35., prop. 35. coroll. 1., prop. 52., prop. 59., prop. 61., prop. 64.]
ellauri158.html on line 1002: -- P. 4. prop. 4. coroll. Hinc sequitur, hominem necessario passionibus esse semper obnoxium, communemque naturae ordinem sequi et eidem parere, seseque eidem, quantum rerum natura exigit, accommodare. [in: P. 4. prop. 37. schol. 2., etiam in: TP cap. 1. art. 5.]
ellauri158.html on line 1041: -- P. 4. prop. 31. coroll. Hinc sequitur, quod quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo nobis est utilior seu magis bona, et contra quo res aliqua nobis est utilior, eatenus cum nostra natura magis convenit. [in: P. 4. prop. 35., prop. 35. coroll. 1., prop. 72.]
ellauri158.html on line 1077: -- P. 4. prop. 50. coroll. Hinc sequitur, quod homo qui ex dictamine rationis vivit, conatur, quantum potest, efficere ne commiseratione tangatur.
ellauri158.html on line 1089: -- P. 4. prop. 56. coroll. Hinc clare sequitur, superbos et abiectos maxime affectibus esse obnoxios.
ellauri158.html on line 1121: -- P. 4. prop. 64. coroll. Hinc sequitur, quod si mens humana non nisi adaequatas haberet ideas, nullam mali formaret notionem. [in: P. 4. prop. 68.]
ellauri158.html on line 1157: -- P. 5. prop. 4. coroll. Hinc sequitur, nullum esse affectum, cuius non possumus aliquem clarum et distinctum formare conceptum.
ellauri158.html on line 1209: -- P. 5. prop. 36. coroll. Hinc sequitur, quod Deus, quatenus seipsum amat, homines amat, et consequenter quod amor Dei erga homines et mentis erga Deum amor intellectualis unum et idem sit.
ellauri158.html on line 1221: -- P. 5. prop. 40. coroll. Hinc sequitur, partem mentis, quae remanet, quantacunque ea sit, perfectiorem esse reliqua.
21