ellauri090.html on line 156: et manifestatum est mihi quoniam bona sunt quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent neque nisi bona essent corrumpi possent; quia si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur non esset. nocet enim corruptio et, nisi bonum minueret, non noceret. aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum est, omnia quae corrumpuntur privantur bono. si autem omni bono privabuntur, omnino non erunt. si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. et quid monstrosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt. ergo quaecumque sunt, bona sunt, malumque illud quod quaerebam unde esset non est substantia, quia si substantia esset, bonum esset. aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum, aut substantia corruptibilis esset, quae nisi bona esset, corrumpi non posset. itaque vidi et manifestatum est mihi quia omnia bona tu fecisti et prorsus nullae substantiae sunt quas tu non fecisti. et quoniam non aequalia omnia fecisti, ideo sunt omnia, quia singula bona sunt, et simul omnia valde bona, quoniam fecit deus noster omnia bona valde. (7.12.18)
ellauri158.html on line 358: P. 2. axiom. 1. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam, hoc est, ex naturae ordine tam fieri potest, ut hic et ille homo existat, quam ut non existat. [in: P. 2. prop. 10., prop. 11., prop. 30.]
ellauri158.html on line 366: P. 2. axiom. 3. Modi cogitandi, ut amor, cupiditas vel quicumque nomine affectus animi insigniuntur, non dantur, nisi in eodem individuo detur idea rei amatae, desideratae, etc. At idea dari potest, quamvis nullus alius detur cogitandi modus. [in: P. 2. prop. 11., prop. 49.]
ellauri158.html on line 509: -------- axiom. 3. Quo partes individui vel corporis compositi secundum maiores vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eo difficilius vel facilius cogi possunt, ut situm suum mutent, et consequenter eo difficilius vel facilius effici potest, ut ipsum individuum aliam figuram induat. Atque hinc corpora, quorum partes secundum magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum autem partes secundum parvas, mollia, et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.
ellauri158.html on line 783: P. 3. prop. 12. Mens quantum potest, ea imaginari conatur, quae corporis agendi potentiam augent vel iuvant. [in: P. 3. prop. 13., prop. 15. coroll., prop. 19., prop. 25., prop. 28., prop. 33., prop. 42., prop. 52. schol., P. 4. prop. 60.]
ellauri158.html on line 784: P. 3. prop. 13. Cum mens ea imaginatur, quae corporis agendi potentiam minuunt vel coercent, conatur, quantum potest, rerum recordari, quae horum existentiam secludunt. [in: P. 3. prop. 20., prop. 23., prop. 25., prop. 27. coroll. 3., prop. 28., aff. defin. 29.]
ellauri158.html on line 824: P. 3. prop. 32. Si aliquem re aliqua, qua unus solus potiri potest, gaudere imaginamur, conabimur efficere, ne ille illa re potiatur. [in: P. 3. prop. 32. schol., aff. defin. 33., P. 4. prop. 34.]
ellauri158.html on line 1001: P. 4. prop. 4. Fieri non potest, ut homo non sit naturae pars et ut nullas possit pati mutationes, nisi quae per solam suam naturam possint intelligi, quarumque adaequata sit causa. [in: P. 4. prop. 68. schol.]
ellauri158.html on line 1004: P. 4. prop. 6. Vis alicuius passionis seu affectus reliquas hominis actiones seu potentiam superare potest, ita ut affectus pertinaciter homini adhaereat. [in: P. 4. prop. 37. schol. 2., prop. 43., prop. 44., prop. 60., P. 5. prop. 7.]
ellauri158.html on line 1005: P. 4. prop. 7. Affectus nec coerceri nec tolli potest, nisi per affectum contrarium et fortiorem affectu coercendo. [in: P. 4. prop. 7. coroll., prop. 14., prop. 15., prop. 37. schol. 2., prop. 69.]
ellauri158.html on line 1026: P. 4. prop. 20. Quo magis unusquisque suum utile quaerere, hoc est, suum esse conservare conatur et potest, eo magis virtute praeditus est; et contra, quatenus unusquisque suum utile, hoc est, suum esse conservare negligit, eatenus est impotens. [in: P. 4. prop. 35. coroll. 2., prop. 37. schol. 2.]
ellauri158.html on line 1038: P. 4. prop. 29. Res quaecumque singularis, cuius natura a nostra prorsus est diversa, nostram agendi potentiam nec iuvare nec coercere potest, et absolute res nulla potest nobis bona aut mala esse, nisi commune aliquid nobiscum habeat. [in: P. 4. prop. 31. coroll.]
ellauri158.html on line 1070: P. 4. prop. 46. Qui ex ductu rationis vivit, quantum potest, conatur alterius in ipsum odium, iram, contemptum etc. amore contra sive generositate compensare. [in: P. 4. prop. 73. schol., P. 5. prop. 10. schol.]
ellauri158.html on line 1077: -- P. 4. prop. 50. coroll. Hinc sequitur, quod homo qui ex dictamine rationis vivit, conatur, quantum potest, efficere ne commiseratione tangatur.
ellauri158.html on line 1082: P. 4. prop. 52. Acquiescentia in se ipso ex ratione oriri potest, et ea sola acquiescentia, quae ex ratione oritur, summa est quae potest dari. [in: P. 5. prop. 10. schol.]
ellauri158.html on line 1133: P. 4. prop. 70. Homo liber qui inter ignaros vivit, eorum, quantum potest, beneficia declinare studet.
ellauri158.html on line 1171: P. 5. prop. 14. Mens efficere potest, ut omnes corporis affectiones seu rerum imagines ad Dei ideam referantur. [in: P. 5. prop. 15., prop. 16., prop. 20. schol., prop. 39.]
ellauri158.html on line 1182: P. 5. prop. 19. Qui Deum amat, conari non potest, ut Deus ipsum contra amet.
ellauri158.html on line 1185: P. 5. prop. 21. Mens nihil imaginari potest, neque rerum praeteritarum recordari, nisi durante corpore. [in: P. 5. prop. 29., prop. 31., prop. 34., prop. 38. schol., prop. 40. coroll.]
ellauri158.html on line 1193: P. 5. prop. 27. Ex hoc tertio cognitionis genere summa, quae dari potest, mentis acquiescentia, oritur. [in: P. 5. prop. 32., prop. 36. schol., prop. 38. schol.]
ellauri158.html on line 1208: P. 5. prop. 36. Mentis amor intellectualis erga Deum est ipse Dei amor, quo Deus se ipsum amat, non quatenus infinitus est, sed quatenus per essentiam humanae mentis sub specie aeternitatis consideratam explicari potest, hoc est, mentis erga Deum amor intellectualis pars est infiniti amoris, quo Deus se ipsum amat. [in: P. 5. prop. 42.]
21