ellauri158.html on line 129: P. 1. axiom. 5. Quae nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit. [in: P. 1. prop. 3.]
ellauri158.html on line 221: -- P. 1. prop. 16. coroll. 1. Hinc sequitur, Deum omnium rerum, quae sub intellectum infinitum cadere possunt, esse causam efficientem. [in: P. 1. prop. 17. schol., prop. 18., prop. 34.]
ellauri158.html on line 509: -------- axiom. 3. Quo partes individui vel corporis compositi secundum maiores vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eo difficilius vel facilius cogi possunt, ut situm suum mutent, et consequenter eo difficilius vel facilius effici potest, ut ipsum individuum aliam figuram induat. Atque hinc corpora, quorum partes secundum magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum autem partes secundum parvas, mollia, et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.
ellauri158.html on line 860: P. 3. prop. 51. Diversi homines ab uno eodemque obiecto diversimode affici possunt, et unus idemque homo ab uno eodemque obiecto potest diversis temporibus diversimode affici. [in: P. 4. prop. 33.]
ellauri158.html on line 1044: P. 4. prop. 33. Homines natura discrepare possunt, quatenus affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, et eatenus etiam unus idemque homo varius est et inconstans. [in: P. 4. prop. 35., prop. 37. schol. 2.]
5