ellauri158.html on line 99: P.1. defin. 7. Ea res libera dicetur, quae ex sola suae naturae necessitate existit et a se sola ad agendum determinatur; necessaria autem, vel potius coacta, quae ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione. [in: P. 1. prop. 17. coroll. 2., prop. 32., prop. 33. schol. 2., P. 2. prop. 17. schol., P. 3. prop. 49.]
ellauri158.html on line 275: P. 1. prop. 26. Res, quae ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessario sic fuit determinata; et quae a Deo non est determinata, non potest se ipsam ad operandum determinare. [in: P. 1. prop. 28., prop. 29.]
ellauri158.html on line 279: P. 1. prop. 27. Res, quae a Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam indeterminatam reddere non potest. [in: P. 1. prop. 29.]
ellauri158.html on line 283: P. 1. prop. 28. Quodcumque singulare, sive quaevis res quae finita est et determinatam habet existentiam, non potest existere nec ad operandum determinari, nisi ad existendum et operandum determinetur ab alia causa, quae etiam finita est et determinatam habet existentiam; et rursus haec causa non potest etiam existere neque ad operandum determinari, nisi ab alia, quae etiam finita est et determinatam habet existentiam, determinetur ad existendum et operandum, et sic in infinitum. [in: P. 1. prop. 32., P. 2. prop. 9., lem. 3., prop. 30., prop. 31., prop. 48., P. 4. prop. 29., P. 5. prop. 6.]
ellauri158.html on line 288: P. 1. prop. 29. In rerum natura nullum datur contingens, sed omnia ex necessitate divinae naturae determinata sunt ad certo modo existendum et operandum. [in: P. 1. prop. 32. coroll. 2., prop. 33., P. 2. prop. 31. coroll., prop. 44., P. 3. prop. 7., P. 5. prop. 6.]
ellauri158.html on line 304: -- P. 1. prop. 32. coroll. 2. Sequitur 2. voluntatem et intellectum ad Dei naturam ita sese habere, ut motus et quies, et absolute, ut omnia naturalia, quae a Deo ad existendum et operandum certo modo determinari debent ... [in: P. 2. prop. 3. schol.]
6