ellauri158.html on line 439: -- P. 2. prop. 9. coroll. Quicquid in singulari cuiuscumque ideae obiecto contingit, eius datur in Deo cognitio, quatenus tantum eiusdem obiecti ideam habet. [in: P. 2. prop. 12., prop. 13., prop. 30., P. 3. prop. 10.]
ellauri158.html on line 456: P. 2. prop. 12. Quicquid in obiecto ideae humanam mentem constituentis contingit, id ab humana mente debet percipi, sive eius rei dabitur in mente necessario idea: hoc est, si obiectum ideae humanam mentem constituentis sit corpus, nihil in eo corpore poterit contingere, quod a mente non percipiatur. [in: P. 2. prop. 13., prop. 14., prop. 17., prop. 17. coroll., prop. 19., prop. 21., prop. 22., prop. 38., P. 3. prop. 2. schol., P. 4. prop. 7., P. 5. prop. 4.]
ellauri158.html on line 765: P. 3. postul. 2. Corpus humanum multas pati potest mutationes, et nihilominus retinere obiectorum impressiones seu vestigia et consequenter easdem rerum imagines.
ellauri158.html on line 791: P. 3. prop. 16. Ex eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile obiecto, quod mentem laetitia vel tristitia afficere solet, quamvis id, in quo res obiecto est similis, non sit horum affectuum efficiens causa, eam tamen amabimus vel odio habebimus. [in: P. 3. prop. 15. schol., prop. 17., prop. 41., prop. 46., P. 4. prop. 34.]
ellauri158.html on line 860: P. 3. prop. 51. Diversi homines ab uno eodemque obiecto diversimode affici possunt, et unus idemque homo ab uno eodemque obiecto potest diversis temporibus diversimode affici. [in: P. 4. prop. 33.]
ellauri158.html on line 872: P. 3. prop. 56. Laetitiae, tristitiae et cupiditatis, et consequenter uniuscuiusque affectus, qui ex his componitur, ut animi fluctuationis, vel qui ab his derivatur, nempe amoris, odii, spei, metus etc., tot species dantur, quot sunt species obiectorum, a quibus afficimur. [in: P. 4. prop. 33.]
6