ellauri158.html on line 106: P.1. defin. 8. Per aeternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus ex sola rei aeternae definitione necessario sequi concipitur. [in: P. 1. prop. 19., prop. 20., prop. 23., P. 5. prop. 29., prop. 30.]
ellauri158.html on line 275: P. 1. prop. 26. Res, quae ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessario sic fuit determinata; et quae a Deo non est determinata, non potest se ipsam ad operandum determinare. [in: P. 1. prop. 28., prop. 29.]
ellauri158.html on line 279: P. 1. prop. 27. Res, quae a Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam indeterminatam reddere non potest. [in: P. 1. prop. 29.]
ellauri158.html on line 615: P. 2. prop. 23. Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus corporis affectionum ideas percipit. [in: P. 2. prop. 29. coroll., prop. 47., P. 3. prop. 9., prop. 30., prop. 53., aff. defin. 1.]
ellauri158.html on line 760: P. 3. defin. 1. Causam adaequatam appello eam, cuius effectus potest clare et distincte per eandem percipi. Inadaequatam autem seu partialem illam voco, cuius effectus per ipsam solam intelligi nequit. [in: P. 3. defin. 2., prop. 1., P. 4. prop. 2., prop. 5., prop. 23., prop. 33., P. 5. prop. 31.]
ellauri158.html on line 808: P. 3. prop. 26. Id omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod ipsam tristitia afficere imaginamur, et id contra negare, quod ipsam laetitia afficere imaginamur. [in: prop. 40. coroll. 2., prop. 43.]
ellauri158.html on line 828: P. 3. prop. 35. Si quis imaginatur rem amatam eodem vel arctiore vinculo amicitiae, quo ipse eadem solus potiebatur, alium sibi iungere, odio erga ipsam rem amatam afficietur, et illi alteri invidebit.
ellauri158.html on line 834: P. 3. prop. 38. Si quis rem amatam odio habere inceperit, ita ut amor plane aboleatur, eandem maiore odio ex pari causa prosequetur, quam si ipsam nunquam amavisset, et eo maiore, quo amor antea maior fuerat. [in: P. 3. prop. 44.]
ellauri158.html on line 864: P. 3. prop. 53. Cum mens se ipsam suamque agendi potentiam contemplatur, laetatur; et eo magis, quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginatur. [in: P. 3. prop. 55. schol., prop. 58., aff. defin. 25., P. 5. prop. 15.]
ellauri158.html on line 988: P. 4. defin. 3. Res singulares voco contingentes, quatenus, dum ad earum solam essentiam attendimus, nihil invenimus, quod earum existentiam necessario ponat, vel quod ipsam necessario secludat. [in: P. 4. prop. 12., prop. 13.]
10