ellauri158.html on line 505: -------- defin. Cum corpora aliquot eiusdem aut diversae magnitudinis a reliquis ita coercentur, ut invicem incumbant, vel si eodem aut diversis celeritatis gradibus moventur, ut motus suos invicem certa quadam ratione communicent, illa corpora invicem unita dicemus, et omnia simul unum corpus, sive individuum componere, quod a reliquis per hanc corporum unionem distinguitur. [in: P. 2. lem. 4., lem. 7., prop. 24., P. 4. prop. 39.]
ellauri158.html on line 509: -------- axiom. 3. Quo partes individui vel corporis compositi secundum maiores vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eo difficilius vel facilius cogi possunt, ut situm suum mutent, et consequenter eo difficilius vel facilius effici potest, ut ipsum individuum aliam figuram induat. Atque hinc corpora, quorum partes secundum magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum autem partes secundum parvas, mollia, et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.
ellauri158.html on line 513: ---- lem. 4. Si corporis sive individui, quod ex pluribus corporibus componitur, quaedam corpora segregentur, et simul totidem alia eiusdem naturae eorum loco succedant, retinebit individuum suam naturam, uti antea, absque ulla eius formae mutatione. [in: P. 2. lem. 5., prop. 24.]
ellauri158.html on line 517: ---- lem. 5. Si partes individuum componentes, maiores minoresve evadant, ea tamen proportione, ut omnes eandem, ut antea, ad invicem motus et quietis rationem servent, retinebit itidem individuum suam naturam, ut antea, absque ulla formae mutatione. [in: P. 3. postul. 1.]
ellauri158.html on line 521: ---- lem. 6. Si corpora quaedam individuum componentia motum, quem versus unam partem habent, aliam versus flectere cogantur, at ita, ut motus suos continuare possint, atque invicem eadam, qua antea, ratione communicare; retinebit itidem individuum suam naturam absque ulla formae mutatione.
ellauri158.html on line 525: ---- lem. 7. Retinet praeterea individuum sic compositum suam naturam, sive id secundum totum moveatur, sive quiescat, sive versus hanc, sive versus illam partem moveatur, dummodo unaquaeque pars motum suum retineat, eumque, uti antea, reliquis communicet. [in: P. 2. lem. 7. schol., P. 3. postul. 1.]
ellauri158.html on line 607: -- P. 2. prop. 21. schol. Ostenditur mentem et corpus unum et idem esse individuum. [in: P. 2. prop. 43. schol., P. 4. prop. 8., P. 5. prop. 3.]
7