ellauri158.html on line 509: -------- axiom. 3. Quo partes individui vel corporis compositi secundum maiores vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eo difficilius vel facilius cogi possunt, ut situm suum mutent, et consequenter eo difficilius vel facilius effici potest, ut ipsum individuum aliam figuram induat. Atque hinc corpora, quorum partes secundum magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum autem partes secundum parvas, mollia, et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.
ellauri158.html on line 513: ---- lem. 4. Si corporis sive individui, quod ex pluribus corporibus componitur, quaedam corpora segregentur, et simul totidem alia eiusdem naturae eorum loco succedant, retinebit individuum suam naturam, uti antea, absque ulla eius formae mutatione. [in: P. 2. lem. 5., prop. 24.]
ellauri158.html on line 530: -- postul. 1. Corpus humanum componitur ex plurimis (diversae naturae) individuis, quorum unumquodque valde compositum est. [in: P. 2. prop. 15., prop. 24., P. 3. prop. 17. schol.]
ellauri158.html on line 874: P. 3. prop. 57. Quilibet uniuscuiusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt. [in: P. 3. prop. 57. schol.]
4