ellauri158.html on line 68: P.1. defin. 1. Per causam sui intelligo id, cuius essentia involvit existentiam, sive id, cuius natura non potest concipi nisi existens. [in: P. 1. prop. 7., prop. 24., P. 5. prop. 35.]
ellauri158.html on line 106: P.1. defin. 8. Per aeternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus ex sola rei aeternae definitione necessario sequi concipitur. [in: P. 1. prop. 19., prop. 20., prop. 23., P. 5. prop. 29., prop. 30.]
ellauri158.html on line 244: -- P. 1. prop. 20. coroll. 1. Hinc sequitur 1. Dei existentiam, sicut eius essentiam, aeternam esse veritatem.
ellauri158.html on line 283: P. 1. prop. 28. Quodcumque singulare, sive quaevis res quae finita est et determinatam habet existentiam, non potest existere nec ad operandum determinari, nisi ad existendum et operandum determinetur ab alia causa, quae etiam finita est et determinatam habet existentiam; et rursus haec causa non potest etiam existere neque ad operandum determinari, nisi ab alia, quae etiam finita est et determinatam habet existentiam, determinetur ad existendum et operandum, et sic in infinitum. [in: P. 1. prop. 32., P. 2. prop. 9., lem. 3., prop. 30., prop. 31., prop. 48., P. 4. prop. 29., P. 5. prop. 6.]
ellauri158.html on line 358: P. 2. axiom. 1. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam, hoc est, ex naturae ordine tam fieri potest, ut hic et ille homo existat, quam ut non existat. [in: P. 2. prop. 10., prop. 11., prop. 30.]
ellauri158.html on line 433: -- P. 2. prop. 8. coroll. Hinc sequitur, quod, quamdiu res singulares non existunt, nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur, earum esse obiectivum sive ideae non existunt, nisi quatenus infinita Dei idea existit; et ubi res singulares dicuntur existere, non tantum quatenus in Dei attributis comprehenduntur, sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideae etiam existentiam, per quam durare dicuntur, involvent. [in: P. 2. prop. 9., prop. 11., prop. 15., prop. 45., P. 3. prop. 11. schol., P. 5. prop. 21., prop. 23.]
6