ellauri158.html on line 354: P. 2. defin. 7. Per res singulares intelligo res, quae finitae sunt et determinatam habent existentiam. Quod si plura individua in una actione ita concurrant, ut omnia simul unius effectus sint causa, eadem omnia eatenus ut unam rem singularem considero.
ellauri158.html on line 631: -- P. 2. prop. 26. coroll. Quatenus mens humana corpus externum imaginatur, eatenus adaequatam eius cognitionem non habet.
ellauri158.html on line 767: P. 3. prop. 1. Mens nostra quaedam agit, quaedam vero patitur; nempe quatenus adaequatas habet ideas, eatenus quaedam necessario agit, et quatenus ideas habet inadaequatas, eatenus necessario quaedam patitur. [in: P. 3. prop. 3., prop. 56., prop. 58., prop. 59., P. 4. prop. 23., prop. 28., P. 5. prop. 20. schol.]
ellauri158.html on line 774: P. 3. prop. 5. Res eatenus contrariae sunt naturae, hoc est, eatenus in eodem subiecto esse nequeunt, quatenus una alteram potest destruere. [in: P. 3. prop. 6., prop. 10., prop. 37., P. 4. prop. 7., prop. 30.]
ellauri158.html on line 854: P. 3. prop. 48. Amor et odium ex. gr. erga Petrum destruitur, si tristitia, quam hoc, et laetitia, quam ille involvit, ideae alterius causae iungatur; et eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur Petrum non solum fuisse alterutrius causam. [in: P. 3. prop. 49. , P. 5. prop. 6., prop. 9.]
ellauri158.html on line 999: P. 4. prop. 2. Nos eatenus patimur, quatenus naturae sumus pars, quae per se absque aliis non potest concipi.
ellauri158.html on line 1026: P. 4. prop. 20. Quo magis unusquisque suum utile quaerere, hoc est, suum esse conservare conatur et potest, eo magis virtute praeditus est; et contra, quatenus unusquisque suum utile, hoc est, suum esse conservare negligit, eatenus est impotens. [in: P. 4. prop. 35. coroll. 2., prop. 37. schol. 2.]
ellauri158.html on line 1039: P. 4. prop. 30. Res nulla per id, quod cum nostra natura commune habet, potest esse mala; sed quatenus nobis mala est, eatenus est nobis contraria. [in: P. 4. prop. 31., prop. 34., prop. 34. schol., P. 5. prop. 10., prop. 38., prop. 39.]
ellauri158.html on line 1040: P. 4. prop. 31. Quatenus res aliqua cum nostra natura convenit, eatenus necessario bona est. [in: P. 4. prop. 31. coroll., prop. 34. schol.]
ellauri158.html on line 1041: -- P. 4. prop. 31. coroll. Hinc sequitur, quod quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo nobis est utilior seu magis bona, et contra quo res aliqua nobis est utilior, eatenus cum nostra natura magis convenit. [in: P. 4. prop. 35., prop. 35. coroll. 1., prop. 72.]
ellauri158.html on line 1042: P. 4. prop. 32. Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus dici, quod natura conveniant.
ellauri158.html on line 1044: P. 4. prop. 33. Homines natura discrepare possunt, quatenus affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, et eatenus etiam unus idemque homo varius est et inconstans. [in: P. 4. prop. 35., prop. 37. schol. 2.]
ellauri158.html on line 1047: P. 4. prop. 35. Quatenus homines ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum natura semper necessario conveniunt. [in: P. 4. prop. 35. coroll. 1., prop. 35. coroll. 2., prop. 36. schol., prop. 40., prop. 71.]
ellauri158.html on line 1062: P. 4. prop. 43. Titillatio excessum habere potest et mala esse; dolor autem eatenus potest esse bonus, quatenus titillatio seu laetitia est mala. [in: P. 4. prop. 44., prop. 47., prop. 59.]
ellauri158.html on line 1160: P. 5. prop. 6. Quatenus mens res omnes ut necessarias intelligit, eatenus maiorem in affectus potentiam habet, seu minus ab iisdem patitur. [in: P. 5. prop. 10. schol.]
ellauri158.html on line 1197: P. 5. prop. 30. Mens nostra quatenus se et corpus sub aeternitatis specie cognoscit, eatenus Dei cognitionem necessario habet, scitque se in Deo esse et per Deum concipi. [in: P. 5. prop. 31., prop. 32.]
16