ellauri158.html on line 760: P. 3. defin. 1. Causam adaequatam appello eam, cuius effectus potest clare et distincte per eandem percipi. Inadaequatam autem seu partialem illam voco, cuius effectus per ipsam solam intelligi nequit. [in: P. 3. defin. 2., prop. 1., P. 4. prop. 2., prop. 5., prop. 23., prop. 33., P. 5. prop. 31.]
ellauri158.html on line 761: P. 3. defin. 2. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis aut extra nos fit, cuius adaequata sumus causa, hoc est cum ex nostra natura aliquid in nobis, aut extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clare et distincte intelligi. At contra nos pati dico, cum in nobis aliquid fit vel ex nostra natura aliquid sequitur, cuius nos non nisi partialis sumus causa. [in: P. 3. prop. 1., P. 4. prop. 2., prop. 5., prop. 15., prop. 23., prop. 33., prop. 35., prop. 35. coroll. 1., prop. 52., prop. 59., prop. 61., prop. 64.]
ellauri158.html on line 1169: P. 5. prop. 12. Rerum imagines facilius imaginibus, quae ad res referuntur, quas clare et distincte intelligimus, iunguntur, quam aliis. [in: P. 5. prop. 20. schol.]
ellauri158.html on line 1172: P. 5. prop. 15. Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, Deum amat, et eo magis, quo se suosque affectus magis intelligit. [in: P. 5. prop. 16., prop. 20. schol., prop. 39.]
4