ellauri158.html on line 99: P.1. defin. 7. Ea res libera dicetur, quae ex sola suae naturae necessitate existit et a se sola ad agendum determinatur; necessaria autem, vel potius coacta, quae ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione. [in: P. 1. prop. 17. coroll. 2., prop. 32., prop. 33. schol. 2., P. 2. prop. 17. schol., P. 3. prop. 49.]
ellauri158.html on line 547: -- postul. 5. Cum corporis humani pars fluida a corpore externo determinatur, ut in aliam mollem saepe impingat, eius planum mutat et veluti quaedam corporis externi impellentis vestigia eidem imprimit. [in: P. 2. prop. 17. coroll., P. 3. postul. 2.]
ellauri158.html on line 746: P. 2. prop. 48. In mente nulla est absoluta sive libera voluntas, sed mens ad hoc vel illud volendum determinatur a causa, quae etiam ab alia determinata est, et haec iterum ab alia, et sic in infinitum. [in: P. 2. prop. 49., prop. 49. coroll., P. 3. aff. defin. 6., etiam in: TP cap. 2. art. 1.]
ellauri158.html on line 881: P. 3. gener. aff. defin. Affectus, qui animi pathema dicitur, est confusa idea, qua mens maiorem vel minorem sui corporis vel alicuius eius partis existendi vim, quam antea, affirmat, et qua data ipsa mens ad hoc potius, quam ad illud cogitandum determinatur. [in: P. 4. prop. 7., prop. 7. coroll., prop. 8., prop. 9., prop. 14., P. 5. prop. 3., prop. 4. coroll., prop. 17., prop. 34., prop. 40. coroll.]
ellauri158.html on line 1031: P. 4. prop. 23. Homo quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo, quod ideas habet inadaequatas, non potest absolute dici ex virtute agere; sed tantum quatenus determinatur ex eo, quod intelligit. [in: P. 4. prop. 28.]
5