ellauri158.html on line 99: P.1. defin. 7. Ea res libera dicetur, quae ex sola suae naturae necessitate existit et a se sola ad agendum determinatur; necessaria autem, vel potius coacta, quae ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione. [in: P. 1. prop. 17. coroll. 2., prop. 32., prop. 33. schol. 2., P. 2. prop. 17. schol., P. 3. prop. 49.]
ellauri158.html on line 121: P. 1. axiom. 3. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, et contra si nulla detur determinata causa, impossibile est ut effectus sequatur. [in: P. 1. prop. 27., P. 4. prop. 31., P. 5. prop. 33.]
ellauri158.html on line 275: P. 1. prop. 26. Res, quae ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessario sic fuit determinata; et quae a Deo non est determinata, non potest se ipsam ad operandum determinare. [in: P. 1. prop. 28., prop. 29.]
ellauri158.html on line 279: P. 1. prop. 27. Res, quae a Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam indeterminatam reddere non potest. [in: P. 1. prop. 29.]
ellauri158.html on line 283: P. 1. prop. 28. Quodcumque singulare, sive quaevis res quae finita est et determinatam habet existentiam, non potest existere nec ad operandum determinari, nisi ad existendum et operandum determinetur ab alia causa, quae etiam finita est et determinatam habet existentiam; et rursus haec causa non potest etiam existere neque ad operandum determinari, nisi ab alia, quae etiam finita est et determinatam habet existentiam, determinetur ad existendum et operandum, et sic in infinitum. [in: P. 1. prop. 32., P. 2. prop. 9., lem. 3., prop. 30., prop. 31., prop. 48., P. 4. prop. 29., P. 5. prop. 6.]
ellauri158.html on line 288: P. 1. prop. 29. In rerum natura nullum datur contingens, sed omnia ex necessitate divinae naturae determinata sunt ad certo modo existendum et operandum. [in: P. 1. prop. 32. coroll. 2., prop. 33., P. 2. prop. 31. coroll., prop. 44., P. 3. prop. 7., P. 5. prop. 6.]
ellauri158.html on line 354: P. 2. defin. 7. Per res singulares intelligo res, quae finitae sunt et determinatam habent existentiam. Quod si plura individua in una actione ita concurrant, ut omnia simul unius effectus sint causa, eadem omnia eatenus ut unam rem singularem considero.
ellauri158.html on line 746: P. 2. prop. 48. In mente nulla est absoluta sive libera voluntas, sed mens ad hoc vel illud volendum determinatur a causa, quae etiam ab alia determinata est, et haec iterum ab alia, et sic in infinitum. [in: P. 2. prop. 49., prop. 49. coroll., P. 3. aff. defin. 6., etiam in: TP cap. 2. art. 1.]
ellauri158.html on line 932: P. 3. aff. defin. 1. Cupiditas est ipsa hominis essentia, quatenus ex data quacumque eius affectione determinata concipitur ad aliquid agendum. [in: P. 4. prop. 15., prop. 18., prop. 19., prop. 21., prop. 37., prop. 59., prop. 61., P. 5. prop. 26., prop. 28.]
ellauri158.html on line 989: P. 4. defin. 4. Easdem res singulares voco possibiles, quatenus, dum ad causas, ex quibus produci debent, attendimus, nescimus, an ipsae determinatae sint ad easdem producendum. [in: P. 4. prop. 12.]
10