ellauri002.html on line 507: Da mi basia mille, deinde centum,
ellauri002.html on line 509: deinde usque altera mille, deinde centum.
ellauri333.html on line 98: Seleucus multa in Oriente post divisionem inter socios regni Macedonici bella gessit. Principio Babyloniam cepit; inde auctis ex victoria viribus Bactrianos expugnavit. Transitum deinde in Indiam fecit, quae post mortem Alexandra, veluti a cervicibus iugo servitutis excusso, praefectos eius occiderat. Auctor libertatis Sandrocottus fuerat, sed titulum libertatis post victoriam in servitutem verterat ; siquidem occupato regno populum, quem ab externa dominatione vindicaverat, ipse servitio premebat. Fuit de humili quidem genere natus, sed ad regni potestatem maiestate numinis inpulsus. Quippe cum procacitate sua Nandrum regem offendisset, interfici a rege iussus salutem pedum celeritate quaesierat Ex qua fatigatione cum somno captus iaceret, leo ingentis formae ad dormientem accessit sudoremque profluentem lingua ei detersit expergefactumque blande reliquit. Hoc prodigio primum ad spem regni inpulsus contractis latronibus Indos ad novitatem regni sollicitavit. Molienti deinde bellum adversus praefectos Alexandri elephantus ferus infinitae magnitudinis ultra se obtulit et veluti domita mansuetudine eum tergo excepit duxque belli et proeliator insignis fuit. Sic adquisito regno Sandrocottus ea tempestate, qua Seleucus futurae magnitudinis fundamenta iaciebat, Indiam possidebat, cum quo facta pactione Seleucus conpositisque in Oriente rebus in bellum Antigoni descendit.
ellauri408.html on line 978: Quoties ipsum deinde operis incepti poenituit, compositi puduit, inconsiderate laudati teeduit, absolvendi piguit ! Piget pudet paenitet, taedet atque miseret.
xxx/ellauri237.html on line 818: Da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
5