ellauri158.html on line 466: -- P. 2. prop. 13. schol. Praemittenda de natura corporum.
ellauri158.html on line 497: ------- axiom. 1. Omnes modi, quibus corpus aliquod ab alio afficitur corpore, ex natura corporis affecti et simul ex natura corporis afficientis sequuntur; ita ut unum idemque corpus diversimode moveatur pro diversitate naturae corporum moventium, et contra ut diversa corpora ab uno eodemque corpore diversimode moveantur. [in: P. 2. prop. 16., prop. 24., P. 3. postul. 1., prop. 17. schol., prop. 51., prop. 57.]
ellauri158.html on line 505: -------- defin. Cum corpora aliquot eiusdem aut diversae magnitudinis a reliquis ita coercentur, ut invicem incumbant, vel si eodem aut diversis celeritatis gradibus moventur, ut motus suos invicem certa quadam ratione communicent, illa corpora invicem unita dicemus, et omnia simul unum corpus, sive individuum componere, quod a reliquis per hanc corporum unionem distinguitur. [in: P. 2. lem. 4., lem. 7., prop. 24., P. 4. prop. 39.]
ellauri158.html on line 567: -- P. 2. prop. 16. coroll. 1. Hinc sequitur primo, mentem humanam plurimorum corporum naturam una cum sui corporis natura percipere. [in: P. 2. prop. 17., prop. 26., prop. 47.]
ellauri158.html on line 571: -- P. 2. prop. 16. coroll. 2. Sequitur secundo, quod ideae, quas corporum externorum habemus, magis nostri corporis constitutionem, quam corporum externorum naturam indicant. [in: P. 2. prop. 17. schol., P. 3. prop. 14., prop. 18., gener. aff. defin., P. 4. prop. 1. schol., P. 4. prop. 9., P. 5. prop. 34.]
ellauri158.html on line 651: -- P. 2. prop. 29. coroll. Hinc sequitur, mentem humanam, quoties ex communi naturae ordine res percipit, nec sui ipsius, nec sui corporis, nec corporum externorum adaequatam, sed confusam tantum et mutilatam habere cognitionem. [in: P. 2. prop. 40. schol. 2., P. 3. prop. 3.]
6