ellauri158.html on line 82: P.1. defin. 3. Per substantiam intelligo id quod in se est et per se concipitur; hoc est id, cuius conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat. [in: P. 1. prop. 1., prop. 2., prop. 4., prop. 5., prop. 6. coroll., prop. 10., prop. 15., prop. 18., prop. 28., etiam in: Ep. 26. §. 6., Ep. 27. §. 8.]
ellauri158.html on line 91: P.1. defin. 5. Per modum intelligo substantiae affectiones, sive id quod in alio est, per quod etiam concipitur. [in: P. 1. prop. 1., prop. 4., prop. 6. coroll., prop. 15., prop. 23., prop. 25. coroll., prop. 28., prop. 31., P. 2. prop. 1.]
ellauri158.html on line 113: P. 1. axiom. 1. Omnia quae sunt vel in se vel in alio sunt. [in: P. 1. prop. 4., prop. 6. coroll., prop. 11., prop. 14. coroll. 2., prop. 15., prop. 28.]
ellauri158.html on line 125: P. 1. axiom. 4. Effectus cognitio a cognitione causae dependet et eandem involvit. [in:P. 1. prop. 3., prop. 6. coroll., prop. 25., P. 2. prop. 5., prop. 6., prop. 7., prop. 16., prop. 45., P. 5. prop. 22.]
ellauri158.html on line 170: P. 1. prop. 6. Una substantia non potest produci ab alia substantia. [in: P. 1. prop. 6. coroll., prop. 11. schol., prop. 12., etiam in: Ep. 3. §. 7., Ep. 4. §. 8.]
ellauri158.html on line 210: -- P. 1. prop. 14. coroll. 1. Hinc clarissime sequitur 1. Deum esse unicum, ... [in: P. 1. prop. 17. coroll. 2., prop. 24. coroll., prop. 29. schol., prop. 30., prop. 33., P. 2. prop. 4.]
ellauri158.html on line 215: P. 1. prop. 15. Quicquid est in Deo est, et nihil sine Deo esse neque concipi potest. [in: P. 1. prop. 17., prop. 18., prop. 23., prop. 25., prop. 25. coroll., prop. 28. schol., prop. 29., prop. 30., prop. 31., P. 2. prop. 3., prop. 10. coroll., prop. 33., prop. 36., prop. 45., P. 4. prop. 28., prop. 37., P. 5. prop. 14., prop. 36. schol.]
ellauri158.html on line 271: -- P. 1. prop. 25. coroll. Res particulares nihil sunt nisi Dei attributorum affectiones, sive modi, quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur. [in: P. 1. prop. 25. schol., prop. 28., prop. 36., P. 2. defin. 1., prop. 1., prop. 5., prop. 10. coroll., P. 3. prop. 6., P. 5. prop. 24., prop. 36., etiam in: Ep. 66. §. 6.]
ellauri158.html on line 288: P. 1. prop. 29. In rerum natura nullum datur contingens, sed omnia ex necessitate divinae naturae determinata sunt ad certo modo existendum et operandum. [in: P. 1. prop. 32. coroll. 2., prop. 33., P. 2. prop. 31. coroll., prop. 44., P. 3. prop. 7., P. 5. prop. 6.]
ellauri158.html on line 309: -- P. 1. prop. 33. schol. 1. Necessarium, impossibile, contingens. [in: P. 2. prop. 31. coroll., P. 4. defin. 4., prop. 11.]
ellauri158.html on line 394: P. 2. prop. 3. In Deo datur necessario idea tam eius essentiae, quam omnium, quae ex ipsius essentia necessario sequuntur. [in: P. 2. prop. 5., prop. 9. coroll., prop. 20., prop. 24., P. 5. prop. 22., prop. 35.]
ellauri158.html on line 421: P. 2. prop. 7. Ordo et connexio idearum idem est, ac ordo et connexio rerum. [in: P. 2. prop. 8., prop. 9., prop. 9. coroll., prop. 15., prop. 19., prop. 20., prop. 24., prop. 25., prop. 26., P. 3. prop. 11., prop. 12., P. 5. prop. 1.]
ellauri158.html on line 438: P. 2. prop. 9. Idea rei singularis actu existentis Deum pro causa habet, non quatenus infinitus est, sed quatenus alia rei singularis actu existentis idea affectus consideratur, cuius etiam Deus est causa, quatenus alia tertia affectus est, et sic in infinitum. [in: P. 2. prop. 9. coroll., prop. 19., prop. 20., prop. 24., prop. 25., P. 3. prop. 1.]
ellauri158.html on line 456: P. 2. prop. 12. Quicquid in obiecto ideae humanam mentem constituentis contingit, id ab humana mente debet percipi, sive eius rei dabitur in mente necessario idea: hoc est, si obiectum ideae humanam mentem constituentis sit corpus, nihil in eo corpore poterit contingere, quod a mente non percipiatur. [in: P. 2. prop. 13., prop. 14., prop. 17., prop. 17. coroll., prop. 19., prop. 21., prop. 22., prop. 38., P. 3. prop. 2. schol., P. 4. prop. 7., P. 5. prop. 4.]
ellauri158.html on line 483: ---- lem. 2. Omnia corpora in quibusdam conveniunt. [in: P. 2. prop. 37., prop. 38. coroll., P. 5. prop. 4.]
ellauri158.html on line 547: -- postul. 5. Cum corporis humani pars fluida a corpore externo determinatur, ut in aliam mollem saepe impingat, eius planum mutat et veluti quaedam corporis externi impellentis vestigia eidem imprimit. [in: P. 2. prop. 17. coroll., P. 3. postul. 2.]
ellauri158.html on line 575: P. 2. prop. 17. Si humanum corpus affectum est modo, qui naturam corporis alicuius externi involvit, mens humana idem corpus externum ut actu existens, vel ut sibi praesens contemplabitur, donec corpus afficiatur affectu, qui eiusdem corporis existentiam vel praesentiam secludat. [in: P. 2. prop. 17. coroll., P. 2. prop. 19., prop. 44. schol., prop. 47., P. 3. prop. 11. schol., prop. 12., prop. 13., prop. 18., prop. 18. schol. 1., prop. 19., prop. 25., prop. 28., prop. 56., P. 4. prop. 1. schol., prop. 9., P. 5. prop. 7.]
ellauri158.html on line 583: -- P. 2. prop. 17. schol. Mentis imaginationes. [in: P. 2. prop. 26. coroll., prop. 35. schol., prop. 40. schol. 1., prop. 49. schol., P. 3. postul. 2., prop. 11. schol., prop. 12., prop. 27., prop. 51. schol., prop. 56., P. 4. prop. 9., P. 5. prop. 21., prop. 34.]
ellauri158.html on line 595: P. 2. prop. 19. Mens humana ipsum humanum corpus non cognoscit, nec ipsum existere scit, nisi per ideas affectionum, quibus corpus afficitur. [in: P. 2. prop. 23., prop. 29. coroll., prop. 43. schol., prop. 47., P. 3. prop. 30., prop. 53.]
ellauri158.html on line 615: P. 2. prop. 23. Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus corporis affectionum ideas percipit. [in: P. 2. prop. 29. coroll., prop. 47., P. 3. prop. 9., prop. 30., prop. 53., aff. defin. 1.]
ellauri158.html on line 623: P. 2. prop. 25. Idea cuiuscumque affectionis corporis humani adaequatam corporis externi cognitionem non involvit. [in: P. 2. prop. 26. coroll., prop. 27., prop. 28., prop. 29. coroll., prop. 38.]
ellauri158.html on line 627: P. 2. prop. 26. Mens humana nullum corpus externum ut actu existens percipit, nisi per ideas affectionum sui corporis. [in: P. 2. prop. 26. coroll., prop. 29. coroll., P. 5. prop. 21., prop. 29.]
ellauri158.html on line 635: P. 2. prop. 27. Idea cuiuscumque affectionis corporis humani adaequatam ipsius humani corporis cognitionem non involvit. [in: P. 2. prop. 29., prop. 29. coroll., prop. 38.]
ellauri158.html on line 639: P. 2. prop. 28. Ideae affectionum corporis humani, quatenus ad humanam mentem tantum referuntur, non sunt clarae et distinctae, sed confusae. [in: P. 2. prop. 29. coroll., prop. 36.]
ellauri158.html on line 647: P. 2. prop. 29. Idea ideae cuiuscumque affectionis corporis humani adaequatam humanae mentis cognitionem non involvit. [in: P. 2. prop. 29. coroll., P. 4. prop. 64.]
ellauri158.html on line 660: P. 2. prop. 31. Nos de duratione rerum singularium, quae extra nos sunt, nullam nisi admodum inadaequatam cognitionem habere possumus. [in: P. 2. prop. 31. coroll., P. 4. prop. 62. schol.]
ellauri158.html on line 708: P. 2. prop. 38. Illa quae omnibus communia, quaeque aeque in parte ac in toto sunt, non possunt concipi nisi adaequate. [in: P. 2. prop. 38. coroll., prop. 44. coroll. 2., prop. 46., P. 5. prop. 4., prop. 7.]
ellauri158.html on line 746: P. 2. prop. 48. In mente nulla est absoluta sive libera voluntas, sed mens ad hoc vel illud volendum determinatur a causa, quae etiam ab alia determinata est, et haec iterum ab alia, et sic in infinitum. [in: P. 2. prop. 49., prop. 49. coroll., P. 3. aff. defin. 6., etiam in: TP cap. 2. art. 1.]
ellauri158.html on line 750: P. 2. prop. 49. In mente nulla datur volitio sive affirmatio et negatio praeter illam, quam idea, quatenus idea est, involvit. [in: P. 2. prop. 48. schol., prop. 49. coroll., prop. 49. schol., P. 3. prop. 2. schol.]
ellauri158.html on line 771: P. 3. prop. 3. Mentis actiones ex solis ideis adaequatis oriuntur; passiones autem a solis inadaequatis pendent. [in: P. 3. prop. 9., prop. 56., gener. aff. defin., P. 4. prop. 15., prop. 24., prop. 28., prop. 35., prop. 35. coroll. 2., prop. 51., prop. 52., prop. 59., prop. 61., prop. 63., prop. 64., P. 5. prop. 3., prop. 4. schol., prop. 18., prop. 20. schol., prop. 36., prop. 40., prop. 40. coroll., prop. 42.]
ellauri158.html on line 782: -- P. 3. prop. 11. schol. Tres affectus primitivi: cupiditas, laetitia, tristitia. [in: P. 3. prop. 15., prop. 15. coroll., prop. 19., prop. 20., prop. 21., prop. 23., prop. 34., prop. 35., prop. 37., prop. 38., prop. 53., prop. 55., prop. 55. coroll. 2., prop. 56., prop. 57., prop. 59., aff. defin. 2., aff. defin. 3., aff. defin. 4., P. 4. prop. 8., prop. 18., prop. 29., prop. 30., prop. 41., prop. 42., prop. 43., prop. 44., prop. 51.]
ellauri158.html on line 783: P. 3. prop. 12. Mens quantum potest, ea imaginari conatur, quae corporis agendi potentiam augent vel iuvant. [in: P. 3. prop. 13., prop. 15. coroll., prop. 19., prop. 25., prop. 28., prop. 33., prop. 42., prop. 52. schol., P. 4. prop. 60.]
ellauri158.html on line 785: -- P. 3. prop. 13. coroll. Hinc sequitur quod mens ea imaginari aversatur, quae ipsius et corporis potentiam minuunt vel coercent. [in: P. 3. prop. 15. coroll., prop. 38.]
ellauri158.html on line 786: -- P. 3. prop. 13. schol. Amor, odium. [in: P. 3. prop. 15. coroll., prop. 17., prop. 19., prop. 20., prop. 22., prop. 28., prop. 29., prop. 30. schol., prop. 33., prop. 34., prop. 35., prop. 38., prop. 39., prop. 40., prop. 44., prop. 45., prop. 48., prop. 49., prop. 55. coroll. 2., aff. defin. 6., aff. defin. 7., P. 4. prop. 57.]
ellauri158.html on line 787: P. 3. prop. 14. Si mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero. [in: P. 3. prop. 15., prop. 15. coroll., prop. 16.]
ellauri158.html on line 797: P. 3. prop. 19. Qui id quod amat destrui imaginatur, contristabitur; si contra autem conservari, laetabitur. [in: P. 3. prop. 21., prop. 36. coroll., prop. 42., aff. defin. 12., aff. defin. 13., P. 5. prop. 19.]
ellauri158.html on line 810: P. 3. prop. 27. Ex eo, quod rem nobis similem et quam nullo affectu prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu afficimur. [in: P. 3. prop. 22. schol., prop. 23. schol., prop. 27. coroll. 1., prop. 27. coroll. 3., prop. 29., prop. 30., prop. 31., prop. 32., prop. 40., prop. 47., prop. 49. schol., prop. 52. schol., prop. 53. coroll., aff. defin. 33., aff. defin. 44., P. 4. prop. 50. schol., prop. 68. schol.]
ellauri158.html on line 816: P. 3. prop. 28. Id omne, quod ad laetitiam conducere imaginamur, conamur promovere, ut fiat; quod vero eidem repugnare sive ad tristitiam conducere imaginamur, amovere vel destruere conamur. [in: P. 3. prop. 29., prop. 31. coroll., prop. 32., prop. 35., prop. 36., prop. 38., prop. 39., prop. 39. schol., prop. 50. schol., prop. 51. schol., prop. 55. schol., P. 4. prop. 19., prop. 37. schol. 2., P. 5. prop. 19.]
ellauri158.html on line 818: -- P. 3. prop. 29. schol. Ambitio, humanitas, laus, vituperium. [in: P. 3. prop. 31. schol., prop. 53. coroll., aff. defin. 44., P. 4. prop. 37. schol. 2., etiam in: TP cap. 2. art. 24.]
ellauri158.html on line 877: P. 3. prop. 59. Inter omnes affectus, qui ad mentem, quatenus agit, referuntur, nulli alii sunt, quam qui ad laetitiam vel cupiditatem referuntur. [in: P. 4. prop. 34., prop. 51., prop. 63., prop. 63. coroll., P. 5. prop. 10. schol., prop. 18., prop. 18. schol., prop. 42.]
ellauri158.html on line 881: P. 3. gener. aff. defin. Affectus, qui animi pathema dicitur, est confusa idea, qua mens maiorem vel minorem sui corporis vel alicuius eius partis existendi vim, quam antea, affirmat, et qua data ipsa mens ad hoc potius, quam ad illud cogitandum determinatur. [in: P. 4. prop. 7., prop. 7. coroll., prop. 8., prop. 9., prop. 14., P. 5. prop. 3., prop. 4. coroll., prop. 17., prop. 34., prop. 40. coroll.]
ellauri158.html on line 937: P. 3. aff. defin. 6. Amor est laetitia concomitante idea causae externae. [in: P. 3. aff. defin. 7., P. 4. prop. 34. schol., prop. 44., prop. 57., P. 5. prop. 2., prop. 15., prop. 17. coroll., prop. 32. coroll.]
ellauri158.html on line 938: P. 3. aff. defin. 7. Odium est tristitia concomitante idea causae externae. [in: P. 4. prop. 34., P. 5. prop. 2., prop. 17. coroll., prop. 18.]
ellauri158.html on line 1005: P. 4. prop. 7. Affectus nec coerceri nec tolli potest, nisi per affectum contrarium et fortiorem affectu coercendo. [in: P. 4. prop. 7. coroll., prop. 14., prop. 15., prop. 37. schol. 2., prop. 69.]
ellauri158.html on line 1007: P. 4. prop. 8. Cognitio boni et mali nihil aliud est, quam laetitiae vel tristitiae affectus, quatenus eius sumus conscii. [in: P. 4. prop. 14., prop. 15., prop. 19., prop. 29., prop. 30., prop. 63. coroll., prop. 64.]
ellauri158.html on line 1011: -- P. 4. prop. 9. coroll. Imago rei futurae vel praeteritae, hoc est, rei, quam cum relatione ad tempus futurum vel praeteritum secluso praesenti contemplamur, ceteris paribus debilior est imagine rei praesentis, et consequenter affectus erga rem futuram vel praeteritam, ceteris paribus remissior est affectu erga rem praesentem. [in: P. 4. prop. 12. coroll., prop. 16., prop. 60. schol.]
ellauri158.html on line 1040: P. 4. prop. 31. Quatenus res aliqua cum nostra natura convenit, eatenus necessario bona est. [in: P. 4. prop. 31. coroll., prop. 34. schol.]
ellauri158.html on line 1113: P. 4. prop. 61. Cupiditas, quae ex ratione oritur, excessum habere nequit. [in: P. 4. prop. 63. coroll., P. 5. prop. 4. schol.]
ellauri158.html on line 1118: -- P. 4. prop. 63. coroll. Cupiditate, quae ex ratione oritur, bonum directe sequimur et malum indirecte fugimus. [in: P. 4. prop. 65., prop. 65. coroll., prop. 67., P. 5. prop. 10. schol.]
ellauri158.html on line 1156: P. 5. prop. 4. Nulla est corporis affectio, cuius aliquem clarum et distinctum non possumus formare conceptum. [in: P. 5. prop. 4. coroll., prop. 14.]
ellauri158.html on line 1195: P. 5. prop. 29. Quicquid mens sub specie aeternitatis intelligit, id ex eo non intelligit, quod corporis praesentem actualem existentiam concipit; sed ex eo, quod corporis essentiam concipit sub specie aeternitatis. [in: P. 5. prop. 31., prop. 32. coroll., prop. 37., prop. 38., prop. 40. coroll.]
ellauri158.html on line 1200: P. 5. prop. 32. Quicquid intelligimus tertio cognitionis genere, eo delectamur, et quidem concomitante idea Dei tamquam causa. [in: P. 5. prop. 32. coroll., prop. 36., prop. 42.]
52