ellauri158.html on line 330: P. 2. defin. 1. Per corpus intelligo modum, qui Dei essentiam, quatenus ut res extensa consideratur, certo et determinato modo exprimit. [in: P. 2. lem. 2., lem. 3., P. 3. prop. 2.]
ellauri158.html on line 342: P. 2. defin. 4. Per ideam adaequatam intelligo ideam, quae, quatenus in se sine relatione ad obiectum consideratur, omnes verae ideae proprietates sive denominationes intrinsecas habet. [in: P. 4. prop. 62., P. 5. prop. 17.]
ellauri158.html on line 406: P. 2. prop. 5. Esse formale idearum Deum, quatenus tantum ut res cogitans consideratur, pro causa agnoscit et non, quatenus alio attributo explicatur; hoc est, tam Dei attributorum, quam rerum singularium ideae non ipsa ideata sive res perceptas pro causa efficiente agnoscunt, sed ipsum Deum, quatenus est res cogitans.
ellauri158.html on line 410: P. 2. prop. 6. Cuiuscumque attributi modi Deum, quatenus tantum sub illo attributo, cuius modi sunt, et non quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa habent. [in: P. 2. prop. 9., lem. 3., prop. 45., P. 3. prop. 2., prop. 11. schol., P. 4. prop. 7., prop. 29., etiam in: Ep. 66. ยง. 3.]
ellauri158.html on line 438: P. 2. prop. 9. Idea rei singularis actu existentis Deum pro causa habet, non quatenus infinitus est, sed quatenus alia rei singularis actu existentis idea affectus consideratur, cuius etiam Deus est causa, quatenus alia tertia affectus est, et sic in infinitum. [in: P. 2. prop. 9. coroll., prop. 19., prop. 20., prop. 24., prop. 25., P. 3. prop. 1.]
5