ellauri158.html on line 204: -- P. 1. prop. 13. coroll. Ex his sequitur, nullam substantiam, et consequenter nullam substantiam corpoream, quatenus substantia est, esse divisibilem. [in: P. 1. prop. 15. schol.]
ellauri158.html on line 509: -------- axiom. 3. Quo partes individui vel corporis compositi secundum maiores vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eo difficilius vel facilius cogi possunt, ut situm suum mutent, et consequenter eo difficilius vel facilius effici potest, ut ipsum individuum aliam figuram induat. Atque hinc corpora, quorum partes secundum magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum autem partes secundum parvas, mollia, et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.
ellauri158.html on line 538: -- postul. 3. Individua corpus humanum componentia, et consequenter ipsum humanum corpus a corporibus externis plurimis modis afficitur. [in: P. 2. prop. 14., prop. 28., P. 3. prop. 51., P. 4. prop. 39.]
ellauri158.html on line 765: P. 3. postul. 2. Corpus humanum multas pati potest mutationes, et nihilominus retinere obiectorum impressiones seu vestigia et consequenter easdem rerum imagines.
ellauri158.html on line 872: P. 3. prop. 56. Laetitiae, tristitiae et cupiditatis, et consequenter uniuscuiusque affectus, qui ex his componitur, ut animi fluctuationis, vel qui ab his derivatur, nempe amoris, odii, spei, metus etc., tot species dantur, quot sunt species obiectorum, a quibus afficimur. [in: P. 4. prop. 33.]
ellauri158.html on line 1011: -- P. 4. prop. 9. coroll. Imago rei futurae vel praeteritae, hoc est, rei, quam cum relatione ad tempus futurum vel praeteritum secluso praesenti contemplamur, ceteris paribus debilior est imagine rei praesentis, et consequenter affectus erga rem futuram vel praeteritam, ceteris paribus remissior est affectu erga rem praesentem. [in: P. 4. prop. 12. coroll., prop. 16., prop. 60. schol.]
ellauri158.html on line 1209: -- P. 5. prop. 36. coroll. Hinc sequitur, quod Deus, quatenus seipsum amat, homines amat, et consequenter quod amor Dei erga homines et mentis erga Deum amor intellectualis unum et idem sit.
7