ellauri158.html on line 1005: P. 4. prop. 7. Affectus nec coerceri nec tolli potest, nisi per affectum contrarium et fortiorem affectu coercendo. [in: P. 4. prop. 7. coroll., prop. 14., prop. 15., prop. 37. schol. 2., prop. 69.]
ellauri158.html on line 1006: -- P. 4. prop. 7. coroll. Affectus, quatenus ad mentem refertur, nec coerceri nec tolli potest nisi per ideam corporis affectionis contrariae et fortioris affectione, qua patimur.
ellauri158.html on line 1019: P. 4. prop. 15. Cupiditas, quae ex vera boni et mali cognitione oritur, multis aliis cupiditatibus, quae ex affectibus, quibus conflictamur, oriuntur, restingui vel coerceri potest. [in: P. 4. prop. 16.]
ellauri158.html on line 1020: P. 4. prop. 16. Cupiditas, quae ex cognitione boni et mali, quatenus haec cognitio futurum respicit, oritur, facilius rerum cupiditate, quae in praesentia suaves sunt, coerceri vel restingui potest. [in: P. 4. prop. 17., prop. 62. schol.]
ellauri158.html on line 1021: P. 4. prop. 17. Cupiditas, quae oritur ex vera boni et mali cognitione, quatenus haec circa res contingentes versatur, multo adhuc facilius coerceri potest cupiditate rerum, quae praesentes sunt.
5