ellauri158.html on line 113: P. 1. axiom. 1. Omnia quae sunt vel in se vel in alio sunt. [in: P. 1. prop. 4., prop. 6. coroll., prop. 11., prop. 14. coroll. 2., prop. 15., prop. 28.]
ellauri158.html on line 117: P. 1. axiom. 2. Id quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet. [in: Ep. 3. §. 4.]
ellauri158.html on line 121: P. 1. axiom. 3. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, et contra si nulla detur determinata causa, impossibile est ut effectus sequatur. [in: P. 1. prop. 27., P. 4. prop. 31., P. 5. prop. 33.]
ellauri158.html on line 125: P. 1. axiom. 4. Effectus cognitio a cognitione causae dependet et eandem involvit. [in:P. 1. prop. 3., prop. 6. coroll., prop. 25., P. 2. prop. 5., prop. 6., prop. 7., prop. 16., prop. 45., P. 5. prop. 22.]
ellauri158.html on line 129: P. 1. axiom. 5. Quae nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit. [in: P. 1. prop. 3.]
ellauri158.html on line 133: P. 1. axiom. 6. Idea vera debet cum suo ideato convenire. [in: P. 1. prop. 5., prop. 30., P. 2. prop. 29., prop. 32., prop. 44., prop. 44. coroll. 2., etiam in: Ep. 66. §. 3.]
ellauri158.html on line 137: P. 1. axiom. 7. Quicquid ut non existens potest concipi, eius essentia non involvit existentiam. [in: P. 1. prop. 11.]
ellauri158.html on line 358: P. 2. axiom. 1. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam, hoc est, ex naturae ordine tam fieri potest, ut hic et ille homo existat, quam ut non existat. [in: P. 2. prop. 10., prop. 11., prop. 30.]
ellauri158.html on line 362: P. 2. axiom. 2. Homo cogitat. [in: P. 2. prop. 11.]
ellauri158.html on line 366: P. 2. axiom. 3. Modi cogitandi, ut amor, cupiditas vel quicumque nomine affectus animi insigniuntur, non dantur, nisi in eodem individuo detur idea rei amatae, desideratae, etc. At idea dari potest, quamvis nullus alius detur cogitandi modus. [in: P. 2. prop. 11., prop. 49.]
ellauri158.html on line 370: P. 2. axiom. 4. Nos corpus quoddam multis modis affici sentimus. [in: P. 2. prop. 13.]
ellauri158.html on line 374: P. 2. axiom. 5. Nullas res singulares praeter corpora et cogitandi modos sentimus, nec percipimus. [in: P. 2. prop. 13.]
ellauri158.html on line 470: ---- axiom. 1. Omnia corpora vel moventur, vel quiescunt. [in: P. 2. lem. 3.]
ellauri158.html on line 474: ---- axiom. 2. Unumquodque corpus iam tardius, iam celerius movetur.
ellauri158.html on line 497: ------- axiom. 1. Omnes modi, quibus corpus aliquod ab alio afficitur corpore, ex natura corporis affecti et simul ex natura corporis afficientis sequuntur; ita ut unum idemque corpus diversimode moveatur pro diversitate naturae corporum moventium, et contra ut diversa corpora ab uno eodemque corpore diversimode moveantur. [in: P. 2. prop. 16., prop. 24., P. 3. postul. 1., prop. 17. schol., prop. 51., prop. 57.]
ellauri158.html on line 501: -------- axiom. 2. Cum corpus motum alteri quiescenti quod dimovere nequit, impingit, reflectitur, ut moveri pergat, et angulus lineae motus reflectionis cum plano corporis quiescentis, cui impegit, aequalis erit angulo, quem linea motus incidentiae cum eodem plano efficit. [in: P. 2. prop. 17. coroll.]
ellauri158.html on line 509: -------- axiom. 3. Quo partes individui vel corporis compositi secundum maiores vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eo difficilius vel facilius cogi possunt, ut situm suum mutent, et consequenter eo difficilius vel facilius effici potest, ut ipsum individuum aliam figuram induat. Atque hinc corpora, quorum partes secundum magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum autem partes secundum parvas, mollia, et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.
ellauri158.html on line 776: P. 3. prop. 7. Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur, nihil est praeter ipsius rei actualem essentiam. [in: P. 3. prop. 9., prop. 10., prop. 37., prop. 54., P. 4. defin. 8., prop. 4., prop. 5., prop. 8., prop. 15., prop. 18., prop. 18. schol., prop. 20., prop. 21., prop. 22., prop. 25., prop. 26., prop. 32., prop. 33., prop. 53., prop. 60., prop. 64., P. 5. axiom. 2., prop. 8., prop. 9., prop. 25., etiam in: Ep. 66. §. 2.]
ellauri158.html on line 995: P. 4. axiom. Nulla res singularis in rerum natura datur, qua potentior et fortior non detur alia. Sed quacumque data datur alia potentior, a qua illa data potest destrui. [in: P. 4. prop. 3., prop. 7., P. 5. prop. 37. schol.]
ellauri158.html on line 1149: P. 5. axiom. 1. Si in eodem subiecto duae contrariae actiones excitentur, debebit necessario vel in utraque vel in una sola mutatio fieri, donec desinant contrariae esse. [in: P. 5. prop. 7.]
ellauri158.html on line 1150: P. 5. axiom. 2. Effectus potentia definitur potentia ipsius causae, quatenus eius essentia per ipsius causae essentiam explicatur vel definitur. [in: P. 5. prop. 8. schol.]
21