ellauri158.html on line 95: P.1. defin. 6. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam et infinitam essentiam exprimit. [in: P. 1. prop. 10. schol., prop. 11., prop. 14., prop. 14. coroll. 1., prop. 16., prop. 19., prop. 23., prop. 31., P. 2. prop. 1., prop. 1. schol., prop. 45., P. 4. prop. 28., P. 5. prop. 35., etiam in: Ep. 3. §. 1., Ep. 4. §. 2., Ep. 26. §. 8., Ep. 64. §. 3.]
ellauri158.html on line 193: P. 1. prop. 11. Deus sive substantia constans infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam et infinitam essentiam exprimit, necessario existit. [in: P. 1. prop. 13., prop. 14., prop. 17. coroll. 2., prop. 19., prop. 19. schol., prop. 21., prop. 29., prop. 33., prop. 34., P. 5. prop. 35.]
ellauri158.html on line 411: -- P. 2. prop. 6. coroll. Hinc sequitur, quod esse formale rerum, quae modi non sunt cogitandi, non sequitur ideo ex divina natura, quia res prius cognovit; sed eodem modo eademque necessitate res ideatae ex suis attributis consequuntur et concluduntur, ac ideas ex attributo cogitationis consequi ostendimus. [in: P. 2. prop. 36., P. 5. prop. 1.]
ellauri158.html on line 432: P. 2. prop. 8. Ideae rerum singularium sive modorum non existentium ita debent comprehendi in Dei infinita idea, ac rerum singularium sive modorum essentiae formales in Dei attributis continentur. [in: prop. 45., P. 3. prop. 11. schol.]
ellauri158.html on line 433: -- P. 2. prop. 8. coroll. Hinc sequitur, quod, quamdiu res singulares non existunt, nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur, earum esse obiectivum sive ideae non existunt, nisi quatenus infinita Dei idea existit; et ubi res singulares dicuntur existere, non tantum quatenus in Dei attributis comprehenduntur, sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideae etiam existentiam, per quam durare dicuntur, involvent. [in: P. 2. prop. 9., prop. 11., prop. 15., prop. 45., P. 3. prop. 11. schol., P. 5. prop. 21., prop. 23.]
5