ellauri158.html on line 791: P. 3. prop. 16. Ex eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile obiecto, quod mentem laetitia vel tristitia afficere solet, quamvis id, in quo res obiecto est similis, non sit horum affectuum efficiens causa, eam tamen amabimus vel odio habebimus. [in: P. 3. prop. 15. schol., prop. 17., prop. 41., prop. 46., P. 4. prop. 34.]
ellauri158.html on line 792: P. 3. prop. 17. Si rem, quae nos tristitiae affectu afficere solet, aliquid habere imaginamur simile alteri, quae nos aeque magno laetitiae affectu solet afficere, eandem odio habebimus et simul amabimus. [in: prop. 17. schol.]
ellauri158.html on line 800: P. 3. prop. 22. Si aliquem imaginamur laetitia afficere rem, quam amamus, amore erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur tristitia eandem afficere, contra odio etiam contra ipsum afficiemur. [in: P. 3. prop. 24., prop. 27. coroll. 1.]
ellauri158.html on line 804: P. 3. prop. 24. Si aliquem imaginamur laetitia afficere rem, quam odio habemus, odio etiam erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur tristitia eandem rem afficere, amore erga ipsum afficiemur. [in: P. 3. prop. 35. schol.]
ellauri158.html on line 806: P. 3. prop. 25. Id omne de nobis deque re amata affirmare conamur, quod nos vel rem amatam laetitia afficere imaginamur; et contra id omne negare, quod nos vel rem amatam tristitia afficere imaginamur. [in: P. 3. prop. 26., prop. 30. schol., prop. 40. schol., prop. 41. schol., prop. 50. schol., P. 4. prop. 49.]
ellauri158.html on line 808: P. 3. prop. 26. Id omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod ipsam tristitia afficere imaginamur, et id contra negare, quod ipsam laetitia afficere imaginamur. [in: prop. 40. coroll. 2., prop. 43.]
ellauri158.html on line 812: -- P. 3. prop. 27. coroll. 1. Si aliquem, quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur laetitia afficere rem nobis similem, amore erga eundem afficiemur. Si contra eundem imaginamur eandem tristitia afficere, odio erga ipsum afficiemur. [in: P. 3. prop. 32., aff. defin. 19., aff. defin. 20.]
ellauri158.html on line 819: P. 3. prop. 30. Si quis aliquid egit, quod reliquos laetitia afficere imaginatur, is laetitia concomitante idea sui, tanquam causa, afficietur, sive se ipsum cum laetitia contemplabitur. Si contra aliquid egit, quod reliquos tristitia afficere imaginatur, se ipsum cum tristitia contra contemplabitur. [in: P. 3. prop. 34., prop. 40. schol., prop. 41. schol., prop. 43.]
8