ellauri158.html on line 99: P.1. defin. 7. Ea res libera dicetur, quae ex sola suae naturae necessitate existit et a se sola ad agendum determinatur; necessaria autem, vel potius coacta, quae ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione. [in: P. 1. prop. 17. coroll. 2., prop. 32., prop. 33. schol. 2., P. 2. prop. 17. schol., P. 3. prop. 49.]
ellauri158.html on line 334: P. 2. defin. 2. Ad essentiam alicuius rei id pertinere dico, quo dato res necessario ponitur et quo sublato res necessario tollitur; vel id, sine quo res, et vice versa quod sine re nec esse nec concipi potest. [in: P. 2. prop. 10., prop. 37., prop. 49.]
ellauri158.html on line 366: P. 2. axiom. 3. Modi cogitandi, ut amor, cupiditas vel quicumque nomine affectus animi insigniuntur, non dantur, nisi in eodem individuo detur idea rei amatae, desideratae, etc. At idea dari potest, quamvis nullus alius detur cogitandi modus. [in: P. 2. prop. 11., prop. 49.]
ellauri158.html on line 806: P. 3. prop. 25. Id omne de nobis deque re amata affirmare conamur, quod nos vel rem amatam laetitia afficere imaginamur; et contra id omne negare, quod nos vel rem amatam tristitia afficere imaginamur. [in: P. 3. prop. 26., prop. 30. schol., prop. 40. schol., prop. 41. schol., prop. 50. schol., P. 4. prop. 49.]
4