ellauri158.html on line 68: P.1. defin. 1. Per causam sui intelligo id, cuius essentia involvit existentiam, sive id, cuius natura non potest concipi nisi existens. [in: P. 1. prop. 7., prop. 24., P. 5. prop. 35.]
ellauri158.html on line 271: -- P. 1. prop. 25. coroll. Res particulares nihil sunt nisi Dei attributorum affectiones, sive modi, quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur. [in: P. 1. prop. 25. schol., prop. 28., prop. 36., P. 2. defin. 1., prop. 1., prop. 5., prop. 10. coroll., P. 3. prop. 6., P. 5. prop. 24., prop. 36., etiam in: Ep. 66. §. 6.]
ellauri158.html on line 394: P. 2. prop. 3. In Deo datur necessario idea tam eius essentiae, quam omnium, quae ex ipsius essentia necessario sequuntur. [in: P. 2. prop. 5., prop. 9. coroll., prop. 20., prop. 24., P. 5. prop. 22., prop. 35.]
ellauri158.html on line 421: P. 2. prop. 7. Ordo et connexio idearum idem est, ac ordo et connexio rerum. [in: P. 2. prop. 8., prop. 9., prop. 9. coroll., prop. 15., prop. 19., prop. 20., prop. 24., prop. 25., prop. 26., P. 3. prop. 11., prop. 12., P. 5. prop. 1.]
ellauri158.html on line 438: P. 2. prop. 9. Idea rei singularis actu existentis Deum pro causa habet, non quatenus infinitus est, sed quatenus alia rei singularis actu existentis idea affectus consideratur, cuius etiam Deus est causa, quatenus alia tertia affectus est, et sic in infinitum. [in: P. 2. prop. 9. coroll., prop. 19., prop. 20., prop. 24., prop. 25., P. 3. prop. 1.]
ellauri158.html on line 451: -- P. 2. prop. 11. coroll. Hinc sequitur mentem humanam partem esse infiniti intellectus Dei. ... [in: P. 2. prop. 12., prop. 13., prop. 19., prop. 22., prop. 23., prop. 24., prop. 30., prop. 34., prop. 38., prop. 39., prop. 40., prop. 43., prop. 43. schol., P. 3. prop. 1., prop. 28., P. 5. prop. 36.]
ellauri158.html on line 461: P. 2. prop. 13. Obiectum ideae humanam mentem constituentis est corpus, sive certus extensionis modus actu existens, et nihil aliud. [in: P. 2. prop. 15., prop. 19., prop. 21., prop. 21. schol., prop. 23., prop. 24., prop. 26., prop. 29., prop. 38., prop. 39., P. 3. prop. 3., prop. 10., gener. aff. defin., P. 5. prop. 23., prop. 29., etiam in: Ep. 66. §. 2.]
ellauri158.html on line 497: ------- axiom. 1. Omnes modi, quibus corpus aliquod ab alio afficitur corpore, ex natura corporis affecti et simul ex natura corporis afficientis sequuntur; ita ut unum idemque corpus diversimode moveatur pro diversitate naturae corporum moventium, et contra ut diversa corpora ab uno eodemque corpore diversimode moveantur. [in: P. 2. prop. 16., prop. 24., P. 3. postul. 1., prop. 17. schol., prop. 51., prop. 57.]
ellauri158.html on line 505: -------- defin. Cum corpora aliquot eiusdem aut diversae magnitudinis a reliquis ita coercentur, ut invicem incumbant, vel si eodem aut diversis celeritatis gradibus moventur, ut motus suos invicem certa quadam ratione communicent, illa corpora invicem unita dicemus, et omnia simul unum corpus, sive individuum componere, quod a reliquis per hanc corporum unionem distinguitur. [in: P. 2. lem. 4., lem. 7., prop. 24., P. 4. prop. 39.]
ellauri158.html on line 530: -- postul. 1. Corpus humanum componitur ex plurimis (diversae naturae) individuis, quorum unumquodque valde compositum est. [in: P. 2. prop. 15., prop. 24., P. 3. prop. 17. schol.]
ellauri158.html on line 771: P. 3. prop. 3. Mentis actiones ex solis ideis adaequatis oriuntur; passiones autem a solis inadaequatis pendent. [in: P. 3. prop. 9., prop. 56., gener. aff. defin., P. 4. prop. 15., prop. 24., prop. 28., prop. 35., prop. 35. coroll. 2., prop. 51., prop. 52., prop. 59., prop. 61., prop. 63., prop. 64., P. 5. prop. 3., prop. 4. schol., prop. 18., prop. 20. schol., prop. 36., prop. 40., prop. 40. coroll., prop. 42.]
ellauri158.html on line 800: P. 3. prop. 22. Si aliquem imaginamur laetitia afficere rem, quam amamus, amore erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur tristitia eandem afficere, contra odio etiam contra ipsum afficiemur. [in: P. 3. prop. 24., prop. 27. coroll. 1.]
ellauri158.html on line 993: P. 4. defin. 8. Per virtutem et potentiam idem intelligo; hoc est (per prop. 7. P. 3.) virtus, quatenus ad hominem refertur, est ipsa hominis essentia seu natura, quatenus potestatem habet, quaedam efficiend, quae per solas ipsius naturae leges possunt intelligi. [in: P. 4. prop. 18. schol., prop. 20., prop. 22., prop. 23., prop. 24., prop. 35. coroll. 2., prop. 56., P. 5. prop. 25., prop. 42.]
ellauri158.html on line 1030: -- P. 4. prop. 22. coroll. Conatus sese conservandi primum et unicum virtutis est fundamentum. [in: P. 4. prop. 24., prop. 25., prop. 26., prop. 56., P. 5. prop. 41.]
14